previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[138] pleiadas signum est ante genu tauri, quod Graeci ὕβον dicunt, id est petimen. quidam autem non omnium boum ὕβον, sed eorum tantum, qui sunt, ita ut Cyprii, gibberi, sicut Aristoteles quo- que refert, sed et gibber ipsum ὕβον nominat. sed pleiades ortu suo primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicun- tur ἀπὸ τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione, quo oriuntur: vel quod Pliones et Atlantis filiae sint. sunt autem septem: Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, (Maia,) Electra, quae excisum Ilium dolens, lucere desiit. quidam Meropen volunt non apparere, velut erubescentem, quod sola e sororibus cum Sisypho mor- tali concubuerit. hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπὸ τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt. alii hyadas a porcis, quas Graeci ὕας dicunt, a nobis sues appellantur, non a pluviis, quas ὑετοὺς vocant, dictas accipiunt: nam ideo et suculas dici a suibus. hae sunt in fronte tauri, in formam Υ litterae, unde etiam hyadas dici volunt. has alii septem, alii quinque dicunt his nominibus: Pytho, Synecho, Baccho, Cardie, Niseis. claramque lycaonis arcton Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor cynosura dicitur. 'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe Glauci". Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam cum vitiasset Iuppiter, Iuno in ursam convertit et postea Iuppiter miseratus in signum septentrionis. 'claram' ergo notam, ut "tuus o clarissime frater Pandare": vel quia non occidit, ideo 'claram': vel quia illa alia obscurior est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: